- FRUTIS
- FRUTIScognom. Venetis, apud Solin. c. 2. ubi Aeneam ex Sicilia advenientem in agro Laurenti, simulacrum, quod secum advexerat, dedicasse Veneri matri, quae Frutis dicitur, ait. Et Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 21. Diis agrestibus supplicant, ut uberrimos fructus capiant, et ipsi imaxime Fruti Seiae. Unde Frutinal, templum illius, apud Abbreviatorem Festi. Nomen detortum vult ex Graeco Α᾿φροδίτη Scalig. Salmas. vero haec omnia suspecta, qui Veneris Erycinae templum et aedem Romae fuisse, Erucinamque vocatam atqueve aliquando dimidiate ERUC. ut in vet. nummo Considi Noniani, hincqueve apud Solin. Frutis, pro Erucis, ἡ Ε᾿ρυκὶς, et apud Fest. Frutinal pro Erucinal, irrepsisle; apud Augustin. vero, ipsi maxime Divae frugis, Seiae, legendum esse, contendit, ad solin. p. 69. et 70.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.